# Observationes circa viventia 49-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, PAPILIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/49-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/49-2

ad viuum delineatam proboscidis partem extremam OO. Illam expressimus, ac si esset floris foliolo applicata supra lineam A C. quae pro rore subest Non igitur proboscidis summitate rorem excipit (parum enim & tarde sic hauriret) sed quamplurimis veluti papillis, seu multiplici, vt ita dicam, ore DEF. in lineam dispositis, quibus flori vix applicatis, vel vnico haustu, el paucis attractionibus abunde exugit, immisso rore in omnes illos minores canaliculos, à quibus deinde tota fistula proboscidis impletur. Curioso Naturae inspectori remanet hic inquirendum, cur tali structura hae papillae, quas octo circiter singulis in partibus numeraui, fuerint tali modo fabricatę à Natura, vt clarius expressimus litt. DEF. Vides in MM. fistulam proboscidis, quae appendices habet perforatas laciniarum instar. Huic adfectitur papilla in iii. An fortasse putandum est Tubercula illa rore impleri cum attrahitur, nec statim à Papilione per fistulam proboscidis deglutiri, sed tot esse receptacula pro humore illo seruando, vel ad aliquam vtilem animalculo fermentationem, & veluti primam digestionem, vt dentium ope fit in caeteris, quae dentes habent, vel ad eiusdem delicias, quibus frui pro libito possit, paulatim attrahendo vitalem & sapidum illum shumolem, dum quiescit, vt accidit in multis Auibus, qui deFlutitos cibos in ingluuie recondunt, è qua paulatim hasmittunt ad ventrem? Dum haec adnotarem oblatus fuit Papilio primae magnitudinis, colore heluaceus & hirsutus, in suburbana cripta acceptus. Ex eo fistulam exemi, quae sub Microscopio exposita non parum ab alia discrepans apparuit. Illam num. 32. expressi in helicem aliquantulum contortam, & bifidam. In singulis extremitatibus vltra quinquaginta lacinias seu appendices OOO. viginti papillas llumeraui, non quidem in vna linea aequali spatio dispositas, sed vndequaque à fistula prominentes vt exprimitur in aaa. Forma etiam differebant aliquantulum à supradictis. MVSCA.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
