# Observationes circa viventia 51

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT DECIMVMTERTIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/51

CAPVT DECIMVMTERTIVM. runt, praecipuè cum ad iustam defensionem extimulantur ingenia contra ictus, qui à manu non visa derivant. Hoc egit D. Hieronymus à Ruffino incitatus, cui aegrè Lib. 1. ferenti scipsit. Num id circo curari non debeo, quia tu me bono animo vulnerasti? Confossus iaceo, stridet vulnus in pectore, candida ipsius sanguine membra turpantur, & tu mihi dicis, noli manum adhibere vulneri, ne ego te videar vulnerasse. Illud igitur, quod dixi, iterum replico: me nulla ratione induci posse ad illationem vniuersalem eliciendam ex particularibus licet veris experimentis innixam, qua cum aliquibus affirmas. Viuentia omnia praevio semine seu ouo in sensu rigoroso accepto, vt explicui, licet Nobis occulto generari, negasque vllum Animal spontè nasci posse, in hoc vastissimo Naturae Thaeatro, rerumque mirabilium foecunda Officina. Nec quia Viri magnae authoritatis hoc asserunt, in eorum obsequium captiuandus est intellectus, ne dissentiatur, sicuti catholicae fidei arcanis assentiri cogitur à voluntate, veritati innixa, quae docet, fidem praestari loquenti, qui ob suam summam rectitudinem in operando decipere non vult, ob infallibilitatem in cognoscendo non potest, & ob potentiam infinitam operatur quidquid esse suadet. Tum Fulbertus. Hanc fidem exigenti verbis occurret Satiricus Etruscus.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
