Latin
CAPVT DECIMVMTERTIVM
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 52
Unproofread scanNot analysed yet
Probanti igitur mihi ex Euclide omne triangulum duobus angulis rectis aequale esse, vel rectos effici duos angulos cùm recta linea supra aliam perpendiculariter cadit, assentiri profectò teneor. At si Terram circumagi circa Solem tanquam Mundi centrum cum Copernico dicat, vel quatuor esse Elementa praecipua, ex quibus caetera sublunaria componuntur cum Aristotele doceat, horum profectò authoritas inquietam mentem in veritatis venatu nunquam figet, liberumque ipsi erit sinè iniuria contradicentibus adhaerere, nec pertinacis iudicij Virum dissentientem appellauerim. Abundè fauebo, si de meo ac de illorum iudicio aequè dubitabo. Illationes enim, quae ex opinatis, siue ex benè probatis hypothesibus deducuntur, posse ab omnibus exactè &licitè ad trutinam reuocari, &non rarò malè illatas declarari quis neget? Quòd si malè superstructum aedificium, vel iacta eius fundamenta quis deprehendat, in eo fortasse sine vlla iudicij formidine requiescere necesse est vt cogatur? Est operae pretium aliquid facultatis habere volentibus benè dubitare, inclamat Aristoteles, additque propterea, quod qui quaerunt, nisi primò dubitent, similes illis esse, qui quo nam ire oportet ignorant. Docet idem Aristoteles ratiocinationem duplicem esse; aliquam vocat Signum, in qua vel positis ijs, quae sumuntur, falsum aliquid includi potest, alteram Argumentum vel Syllogismum appellat, in qua id vniuersè qualibet de re proposita valet, vt si duo capita vera sint, tertium quod consequitur necessariò sit verum. Nec item ex alia parte peculiaris vlla ratio demonstrat, perspicuae saltem ratiocinationis proprium esse, vt ei debeatur. Cum enim nequeat haec perspicuitas non tam ex conclusionis formula, quam