Latin
CAPVT DECIMVMTERTIVM
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 54
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIV. Experimentis Recentiorum fides ita danda est vt Veterum etiam Documenta non contemnantur Epide sanè &verè dictum, perrexit Fulbertus, quod ne merear Quintilianum audio monentem. Vitium Orat. I. 2. esse malignitatis humanae. Vetera semper in laude, praesentia in fastidio esse, quae Antiquorum effatis vltra debitum fidem pollicita, caetera spernit, Miraturque nihil, nisi quod Libitina sacrauit. Hanc philosophandi rationem damnauit etiam Velleius eò quòd (aiebat) Praesentia inuidia, Praeterita veneratioLib. 2. ne prosequimur, &his nos obrui, illis instrui credimus. Scio multos currenti hoc Aeuo veritatis fontes apertos esse, quorum olim origo penitus ignorabatur. Scio multos adhuc florere Viros, quibus Litteratorum Amor omnino debetur. Laudo experimenta illa accurato studio peracta, quorum beneficio non paruo incremento Rerum naturalium scientia semper in dies adolescit circa Medicamenta, circa Vegetabilia, Metalla, Lapides, Animalia, Liquores, omniaque alia, quae in Terrarum Orbe calcamus, &sicuti olim Thelescopij ope non visas antea stellas detegendo, cęlo quodammodo addidisse Galileus visus est, sicuti Casinus nostra hac ętate ope Tubi optici à Iosepho Campano egregiè constructo nouum Saturni satellitem Parisijs recognouit. Sic pariter currenti ęuo multa quę ignorabamus manifesta fiunt, ac deprehenduntur errores, quibus occupati, multa quę falsa erant pro certis ducebamus. Vnum ex vipera pythia notatum à Marco Aurelio SePart. 1. c. „uerino in exemplum delibo. (Catulos Viperę iam ma„ turos ad exitum Natura tacitè instigante, claustra, „quibus continentur vi disrumpere docuit Herodotus "in