Latin
PEDICVLVS, PVLEX, ET CIMEX
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 61-2
Unproofread scanNot analysed yet
microscopic, pugna fiet, quasi duorum monstrorum in amphiteatro, vt &motus, &ebullitiones sanguinis ab ira excitatae conspiciantur. Experimentum sumpsit oriendelius, viditque tanta inter aculeata haec cataphra" cta insecta obortam pugnam, vt vix, ait ille, sufficienti "admiratione describi queat, quo furore aculeatos suos ,pedes &vngulas sibi inuicem immiserint rictu &pro"muscide sese prehenderint, &ingenti cum acerbitate "cuti infixerint, vt sanguine sic vehementissime com"moto, tumultuario quodammodo conciderint, &in"uicem sibi certantes, quasi de victoria obreperint, non "secus ac si pediculi loco Crocodilus, &pro Pulice in" crustatus Rhinoceros certarent. Haec innuisse sufficiat, vt cuiusuis pateat quam mira sint Naturae opera, quae in minimis tanta sunt, vt omnem superent captum, &cum nobis talem Microscopia praestent vsum, exhibeant Creatoris optimi ineffabilem Potentiam &Sapientiam, qui minimis hisce particulis visum fugientibus mitam partium structuram concessit. De Pulice, quem num. 56. expressi, parum est quod addam; Conuenit enim cum imagine ab Hookio diligentissime expressa, in qua videtur Animal loricatum &longis aculeis munitum. Exprimi etiam curauit eius imaginem in suis obseruationibus D. Griendelius &Romae 1685. publicauit D. Tortoni; at Calcographi incuria, vt puto, non fideliter delineatam, praecipue aculeum, quo sanguinem Animalium Pulex exhaurit; vel fortasse ob defficultatem, ob quam ille exacte obseruari non potest; prominet enim sub binas capitis antennas inter binos articulos duorum anteriorum pedum, ijsque vt plurimum occultatur. Vt possit Naturae rimator obseruationes iterum instituere, &meos supplere defectus, placuit talium Auctorum obseruationes adducere. Num. 57. est Pulicis acu leus à D. Tortoni Typis datus. Num. 58. exprimitum eo modo, quo D. Griendelius retulit obs. 2. fig. 4. Num verò 59. illum posui ab Hookio significatum.