# Observationes circa viventia 62-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, PEDICVLVS, PVLEX, ET CIMEX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/62-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/62-2

Denique num. 60. delineaui, vt mihi sub perfectissimis microsco pijs pluries & pluries apparuit. Quatuor igitur partes clarissime recognoui in eius11 ctu perfectissimo microscopio armatus, quod dedales manus D. Adriani Henrici de Rauesway hollandi mih suppeditarunt. Hic enim vir maxime ingeniosus & morum probitate aeque praeclarus, tanta solertia ad anim sui laudabilem relaxationem haec instrumenta optica conficit, vt certe sine vllius iniuria existimandus sit nul li Artifici secundus. Prima & secunda sunt A & B. qui partem superiorem rostri Auium exprimunt sed bifidan verticaliter & valde acuminatam, & cornea lamina conpactam. In medio huius bifidi rostri collocatur probo (piscis D. membrana durissima constans, & raris pilis his da. Est haec in longitudine bifariam dissecta instar manubrij cultri plicatilis, recipitque intra cauitatem aculeum C. quo vulnerat, & sanguinem attrahit. Fistuls enim instar cauitatem habet, per quam ad guttur O. sta tim transmittitur sanguinis è vulnere acceptus. Cunm ad vulnus disponitur attollitur vagina D, & extenditur aculeus C. eo modo, quo videmus Lumbricos acuminar aliquando, quem profundissime infigit cuti animalium Sub num. 61. indicaui easdem partes infra rostrum depressas, sub num. 62. easdem supra rostrum maxime eleuatas. In triplici enim situ obseruatas semper easdem recognoui, cum pulex glutine affixus papiro rabie quadam excitatus, saepe eam fistulam attolleret, educeretque aculcum paratus ad vulnera. Quod ad huius Animalculi genesim attinet; innuimus cap. 72. partis primae de Viuentibus probabiliter sponte primùm prouenire iuxta multorum sententiam, licet aliquam deinde prolem efficere valeat, vt illi probant. Pulex enim dicitur Isidoro teste, quasi pulueris filius. Aristoteles lib. 5. de hist. Animal. cap. 31. asseruit fieri ex sordibus siccis & aridis tanquam ex materia. Lib. vero primo de gen. Animal. cap. 16.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
