# Observationes circa viventia 62

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/62

CAPVT XVIII. Rerum Generatio est difficillima cognitu. T Rufus similiter facere mihi videris Bemarce atque aliqui Chimicorum, qui per suam solertiam arcana sanè pulcherrima reperiunt, sed non exquisitum illud auri semen, quod, si Augurellum audimus illicò totum Oceanum ex aquoso aureum redderet. Sic enim tu plura quidem retrusa belle aperuisti, non tamen id ipsum, quod vestigamus. Illationem destruere conaris, quae ex legittima, euidenti, & inconcussa variarum generationum Inductione deducunt quotquot magni nominis Authores ex Ouis omnia progigni nos docent; at nisi aliqua in medium proferas, quae spontanea euidenter appareat suam vim nullatenus dependet conclusio, quae apud omnes penè Recentiores recepta, magis in dies nouis exploratorum tentaminibus comprobatur. In ea porrò philosophiae parte versamur, in qua experimentis melius, quam rationibus veritas inquisita detegitur, & vbi sensuum fidelium exploratio demonstrat, vana mentis euinIucitur speculatio.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
