Latin
ACVLEI, SPINAE, DENTES, ET
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 65-2
Unproofread scanNot analysed yet
dicit illi foramen nullum inesse; Plinius, Tertullianus, S. Hieronymus, S. Basilius, Aldrouandus &alij contendunt Scorpionem non ferire tantùm aculeo, sed ex eo excernere aliquod venenum, illudque in vulnus immittere. D. Franciscus Redi refert à se examinatum fuisse talem aculeum sub microscopijs optime elaboratis, sed frustra, immo expertum se esse talem aculeum, praesertim in Scorpionibus Tunetanis durissimum, &talem, vt nulla ratione ita comprimi posset, vt foras prodiret quidquid in cauitate aculei contineretur. At demum cum veram esse crederet opinionem Galeni, casu sibi accidisse, vt in acumine minutissimam &fere inuisibilem guttulam aquae candidae videret, qualem postea multoties vidit, cum iratus motu scorpio ferire nitebatur, indeque collegisse verum esse, quod Aelianus, &Graecus Scoliastes Nicandri dixerunt, affirmantes, aculeum Scorpionis vsque adeo insensibiliter berforatum esse, vt omnem oculi aciem foraminis illius structura effugiat, Huius veridici auctoris obseruatiolem amplector. Contradixit vero Ludouicus Lucatellus medicus hermeticus in Arcanorum Theatro cum scripsit; Scorpios nullo fuso veneno, sed tantum aculeo caudae aut interitum, aut graue negotium percussorum vitae facessere. Quemadmodum aculei ceteri, cortice qui leuissimi cum sint, nihilominus in cutem adacti, dolorem, ruborem, tumorem non contemnendos inferunt. Ex Animalculis natura armatis Apes sunt, beneficum alioqui genus, quarum &Vesparum inter venena per plerosque Scriptores reponitur punctura. His Crabrones grauius sauciant vt carnem alte extumefaciant, &dolore verberent. Sic Auium rapacium Vngues ac Rostra malefica, licet intrinsecus minime venenata censet Cardanus, &venenatos opinatur aculeos omnes Piscium, praesertim Pastinacae marinae. Angelus Aprosius Eremitarum Augustinianorum Decus, vngues humanos prodidit venenatos. Aristoteles lib. 9. hist. Anim. 44 affirmat idem de vnguibus &dentibus Leoninis, Baccius lib. de Venenis, venenatum facit Lupi &Canis rabidi dentes. Culices, Pulices, Cimices &hoc genus in Venenosis reposuerunt Arabes Auctores, quia bestiolas huiusmodi venenum praeseferunt morsu. His omnibus tamen foramen negauit Natura, per quod veneficum liquorem vulneri immittant, quod oculis clarissime patet ope microscopij.