Latin
CAPVT LXV
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 7
Unproofread scanNot analysed yet
Quae cum ita sint, à proposito Dialogismi genere abstinendum me non putaui, compulsus ex communi Plutarci, Tullij, aliorumque exemplo, vt similem vero faciam, &mutuas identidem sententias simulem in ea, quae colloquentium alius ab alio audiet circa curiosam aequè ac arduam Animalium, quae sponte nata dicuntur, indaginem: aliqua tantummodo delibando, quae menti suggeret sciendi cupido, sententiasque in medium afferendo, quae aliorum fuerint partus, aliquo vtens Iconismi genere, quo eorum dicta sincerè referam, nomine modò praetermisso, modò in margine adnotato, vt pronunciari possit, pauperis me instar alieno eguisse, non clam surripuisse illud vt furem; neque me in ea Hominum classe adscribi spero, quos Cornelio Nepoti Scipio ille Affricanus indicauit dicens. Aduersa vobis vrgent vestigia, neque Antipodum instar caeteris semper aduersatus illud repetam, quod apud Ouidium pronunciat Planetarum Princeps Nitor in aduersum, nec me, qui caetera vincit, Impetus, &rapidus contrarius euehor Orbi. Mardorum Foeminis barbarum morem relinquo, de quibus ait Curtius Funda vinciunt frontem. Hoc &Ornamentum capitis &Telum est. Mentem exercendo naturae propensioni obsecundabo, quam omnibus Hominibus inesse verum inuestigandi notauit D. Ambrosius.