Latin
CAPVT II
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
En tibi studiose Lector catalogum aliquorum, qui eruditione &fama praeclari, suas obseruationes circa res minimas microscopio factas ad publicam vtilitatem euulgarunt. Prodiere iam anno 1592. Francofurti ad Moenum quinquaginta tabulae cupreae, quibus Georgij Hoefnagelij studia Iacobus frater genio duce ab ipso sculpta, omnibus Philomusis amice dicauit, ostendens diuersorum generum Insecta ab illo obseruata. Variorum volucrum Pulices, &Animalium pediculos obseruauit D. Franciscus Redi, quorum Icones posuit in fine Experimentorum circa generationem Insectorum, quae tusco deinde latine fermone vulgauit Florentiae anno translata Amstelodami. Curiosum laborem microscopio suscepit insignis Marcellus Malpighius in Anatomica descriptione Bombicis, cuius productionem primum exhibuit &structuram tam exteriorem quam interiorem, deinde obseruauit nutritionem, quomodo fila neat, quibus motibus in hoc opere vtatur, cuius figurae sit stamen, quae folliculi fabrica, quomodo denique accidant mutationes in aureliam, &Papilionem cuius formae specialem descriptionem subiunxit, egitque de motu cordis eius, de curiosa structura ouarij. Conclusionis loco docuit modum retexendi folliculos, docuitque quot fila simul sumpta laudabile componant sericum. Nec minorem suscepit laborem circa Plantarum Anatomem, quarum fibras diligentissime perscrutatus, volumen eruditum edidit Londini 1671. in quo earum minutissimis particulis ad viuum expressis quamplurima indicantur vtilissima, circa generationem, nutritionem, &vegetationem earundem. Malpighium imitatus Nehemias Grew Societatis Regiae socius in Anglia, Ideam historiae Phisiologicae Typis edidit cum continuatione Anatomiae Vegetabilium, speciatim in radicibus. Inuenitur hic Tractatus in tres partes distinctus cum Iconibus quamplurimis minutarum partium microscopio auctarum in Appendice anni nonis &decimi Ephemeridum medicophysicarum Naturae Curiosorum in Germania.