# Observationes circa viventia 70-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, ACVLEI, SPINAE, DENTES, ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/70-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/70-2

Sed ne quis possel " dubium mouere num mortuae illae fuerint ratione „ simplicis vulneris exasperati per continuas punctu „ ras istorum virgultorum, eundem ludum cum alijs „ quatuor columbis repetebam, sed non cum virgul tis liquore isto venenato intinctis, quae non morie" bantur. Quandoquidem in Aranea Tarentina obseruatio hae desumpta est lubet hic addere huius valde noxij Insecti imaginem, num. 70. parum microscopio auctam. Binae antennae siue cornicula illi inerant capitis inserta tri bus iuncturis constantia. Octo pedes pectori insereban tur, quorum quatuor anteriores longissimi, duo postre mi breuiores, superabant tamen alios duos interme dios. Omnes Araneos internodia terna habere in cruribus affirmauit Lister, quae etiam in Tarantula numeraui Eorum extremitates duobus spiculis aduncis muniuntur, quibus fila arripit. Cutis pilis obtegebatur breuibus sicut & crura, quae nigris maculis nigricabant, alternatim cum osseis dispositis. Aluus notabili incisura à pectore diuidebatur, & valde tumescens longitudine bis aequabat reliquas corporis partes. Eius curim tophaceam transuersim secabant Zonae nigricantes. Caput vero nulla incisura ab humeris pectoreue discernebatur, & in eo sex oculi inter Antennas apparebant; quorum duo alijs quatuor maiores, omnes nigerrimi & spl protuberabant eo modo dispositi vt in figura num. 71. exprimuntur. De oculis Araneorum dubitauit Lister an senarius vel octonarius vel binarius in vllo inueniretur. Dixit tamen eorum situm maxime diuersum esse vt aliam atque aliam figuram constituant. Borellus in obseruat. Microscop. binas eorum dispositiones ponit, vt in Tab. num. 72. & 73. expressimus. A curioso Fonta- Obser. 9. na obseruatum fuit Araneas sex oculos habere.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
