Latin
ACVLEI, SPINAE, DENTES, ET
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 71-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ioannes de Mey obs. 8. rem exactius perpendens omni microscopiorum genere optime &sine vlla caligine octo in eis oculos inuenisse se ait, lunatim dispositos in fronte sex in prima phalange. &duos in secunda. Hanc oculorum multiplicitatem in Araneis non ad praedam tantum commodius discernendam inseruire putat Lister, sed in reticulis etiam conficiendis. Fila autem emittendi rationem Veteribus fere incognitam fuisse affirmauit idem Lister cap. 3. de Araneis in genere, &ab ipso primùm obseruatam. Putauit Aristoteles vt ipsemet Lister aduertit, fila non ab intrinseco emitti tanquam excrementum, vt Democritus ait, sed extrinsecus de suo corpore veluti corticem, aut more eo- Hist. Ani mal. lib. 9 rum, quae villos suos eiaculantur vt Histricis. Sed erraDe gene hit, vt optime notauit D. Redi, vbi ait dum Araneus rat. Instruendo loculo pro ouis occupabatur, datam sibi esse fasect. pag. cultatem videndi stamen non ex ore, vt scripsit Borellus in cent. obseruat. sed imo ventre deduci. Hoc tamen Aelianus, Moufetus, Plinius &multi alij notarunt praecipuc P. noster Iosephus Blancanus in Aristot. loca mathematica titulo Araneorum industria. Notarunt insuper haec fila non solum sponte emitti. sed vi, &nolente animali manu aliena educi. Eis vtuntur Aranei ad muscas culicesque venandos, &licet sint manibus orbati tanta conficiunt arte sua retia, vt nec artificis peritissimi mahus possit illa imitari. Vnde aqud Symposium Enigmatistam de se dicit Aranea. Nulla mihi manus est, pedibus tamen omnia fiunt. Pari curiositate &oblectamento non semel obseruaui muscae venatum ab Aranea factum. Statim ac muscam dentibus firmauit, illico fila ex anu eiaculans, illa prioribus pedibus celeriter apprehensa supra praedam transtulit, &in omnes partes circumactis, eiusdem pedes &alas veluti funiculis multiplici &iterato nexu deuinciebat. Musca sic primùm celerrime colligata ne abiret, commodius deinde ijsdem filis rete seu sacculum efformauit, in quo sine vlla euadendi spe captiua musca remansit ad venatoris famem explendam. Curiosam ac aeque difficilem indaginem merentul Araneorum fila, vt dignoscatur, quo pacto obdurentur statim ac in aerem extra anum sunt educta.