# Observationes circa viventia 71

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/71

Quare si Fidem spondere tuis experimentis me cogis Rufe. Quaero abs te: An credere etiam rationabile sit ijs, qui scribunt cornua Bouum & Veruecum in vicinis Goae locis, si in terram decidant instar brassicae radices emittere? Affirmat hoc P. Eusebius Hierimbergius non mi"nus pietate quam eruditione clarissimus. [In Goa in„ sula, inquit, si cornua aliquando iacuerint radices deorsum in terra defigunt, medulla eius plurima quasi filamenta dissecta, & protuberante hoc modo in solum „ subditum innitente. Radix eius brassicae similis est. Hu„ ius causę examen multos summos naturae mystas misere „ torsit, & licet multi omni tempore fuerint, qui rem „ hanc ad stuporem vsque admirati fuerint, qui tamen causam veram & immutatam scrutaretur, nemo, quod „ sciam, vsque adhuc comparuit. Respondit Rufus. Tale portentum Hierimbergius non vidit: quod cum fidem meam superet, ineptias dicam eorum, qui haec scribunt. Tum Fulbertus. Tale portentum reprobas Rufe, quia Nierimbergius non vidit, ergo illud credes, quia simile "vidit Borellus. [Cornua, inquit hic Auctor, etiam „ veruecina e bubula VIDI in Europa, quae radices in „ terra egerant, vt cornu plantabile Linschotij: cornu „ insuper cum gyro solito suo in pede veruecis, itidem „ in Vacca, & illud à Cabrolio è genu vetulae amputa"tum, quod quidem mirum est.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
