# Observationes circa viventia 72

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/72

(inquit Borellus) Na"turam in locis adeò à capite remotis cornua produce"re posse, sed credo haec è materia nimia vngularum „ prouenire, vt alia à defectu dentium superiorum, quo"rum materia ferè eadem est, cum cornibus, vel medium „ quid, vt videre est in cornibus Rhinocerotis, quae in„ naso & dorso nascuntur. Pari de causa falsum non dicam ego quod apud Ramusium Odoricus Vtinensis narrat se vidisse quadam die in itinere, quo perrexit ad magnum Cham, (Belluam vi" delicet ad magnitudinem agni albam adinstar niuis, „ cuius lana aemula gossipij facilè à cute vellebatur, cir„ cumstantes interpellatos dicere datam à magno Cham " cuidam Baroni pro carne optima humano victui inter „ alias omnes: addidisse montem esse Caprij nomine, in quo pepones nascuntur magni, qui maturescentes hiant, & huiusmodi bestiam exerunt. ) Post has similesque prodigiosas narrationes, quibus volumina quamplurima possent impleri, non ideo concludam FALSAS INEPTIAS esse, quia nobis inuisas; verum illud libentius vsurpauerim, quod Fortunius Licetus dixit vbi hi„ storiam hanc retulit. [ Hoc magis credo quia id audi„ui à Magnatibus, & fide dignis, quam si proprijs meis „ oculis vidissem. Nec inquam talem Virum eruditio„ ne, acumine, & inquisitione rerum naturalium, & „ praeternaturalium diligentia singulari praeclarum cre„ dula simplicitate raptum ad credendum existimabo, praesertim cum ipsum rationes non laterent, quibus ad „ fidem narrantibus habendam possent extimulare. Non ne fides adhibenda esset narranti nobis Gallas, quas coronatas vocant, producere quasi ouum, in eorum centro clausum, & in ipso vermem, qui in muscam mutatus ouum perforat, gallam rodit, euolatque è carcere, vbi vitam obtinuit, & quamuis Galluzularum speciem proprias suas, & determinatas vermium, Muscarum, & Culicum species producere nunquam variante natura, etiamsi nunquam prodigiosam hanc vermium & muscarum generationem vidissemus? non ne pro certis habere, flores ex truncis, qui mortui & omnino aridi tota hyeme apparent, erumpere?

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
