Latin
CAPVT XX
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 73
Unproofread scanNot analysed yet
Sidera, licèt anima destituta perpetuò &rationabili circumuolutione rotari, Liquores è Plantis suauissimos emanare? Odores ex Mixtis, aliaque huiusmodi innumera, quae ante oculos deinde obiecta inquit Seneca. Auctorem suum ingerunt &inculcant, nec obliuisci eius sinunt. Auctorem inquam, qui profert de Thesauris suis noua &vetera, nec ideo vera sunt, quia aliquis narrat se vidisse, sed ideo ab alijs dicta, &visa, quia sunt vera. Cui nam mortalium ignotum est, non omnia vbique nasci, &sicuti non omnis fert omnia tellus, sic multa diuersa quodammodo efficiuntur, si in remotam transferantur Regionem, virtutemque vel ex aëris inclementia vel diuerso Elementorum influxu, vel ex temporis nimio interuallo deperdunt, cuius defectu acceptae narrationes falsae non sunt, licèt saepe experimenta frustrentur. Poma persica in Persis nata veneno plena esse, aliò translata, decocto veneno mitigari Plinij historia, "idiana experientia nos docuit. Lentiscum in Chia insula baccas producere, non vero alibi certo certiùs habemus, sed de his Naturae mirabilibus Metamorphosibus non est hic disserendi locus. In praesentiarum haec delibasse sufficiat, vt illud apertè probetur, hoc est: A nobis nunquam fidem negandam esse Auctoribus, qui aliquid se obseruasse proprijs oculis asserunt, licèt illa non viderimus; quod si secus accidat, qua fronte fidem ab alijs in nostris narrationibus circa nostra super rebus naturalibus tentamina exigemus?