# Observationes circa viventia 73-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/73-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/73-2

CAPVT XXI. Sensus nunquam errant itaque S. Augustino visum. INtercessit Rufus. Ratio, quam obiectas, prima specie videtur inenodabilis, atqui earum picturarum instar est, quas hinc si conspexeris vnum quiddam referunt, sin autem illinc oppositum prorsus, aut quorundam carminum ea industria concinnatorum, vt ex contrarijs capitibus lecta contrarium sonent. Fidem praestandam esse Auctoribus Fide dignis pluribus docuisti. Num propterea veritatem tenebimus circa ea quae narrant se vidisse?

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
