Latin
ACVLEI, SPINAE, DENTES, ET
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 74-2
Unproofread scanNot analysed yet
Non valde dissimilia documenta inueni in continua tione Epistolarum D. Leeuwenhock pag. 107. vbi sic ha „bet. [Vrticae tam in folijs suis, quam in caulibus „acutis aculeis siue stimulis sunt instructae, qui maxima „ex parte admodum duri &firmi sunt, crassissima verò „horum aculeorum particula, quae folio siue cauli affi"xa est, admodum mollis &flexibilis est, &quando hi "aculei siue stimuli in hoc vel illud latus inflectuntur: „atque hoc modo quoque mollis particula aculei infle„ ctitur, tum aculeus nunquam aut rarò in cutem no„ stram transmeare potest. J Et paulo post [contempla„ bar hosce Vrticarum aculeos non tantum vndique ca„ uitate quadam esse instructos, verum etiam tum tem"poris, cum vrticae in floridissimo forent statu, in mul„ torum aculeorum extremitatibus hunc humorem pro„ trudi, qui tum cum perquam exili globulo in extremo "aculei fine considebat. Hoc à me viso alias formabam „cogitationes, mihique imaginabar, vt &si nos ab istis „aculeis tali tantum modo pungamur, vt aculei supre"mam dumtaxat cuticulam nostram veluti perfoderent, „&vt nullus aculeus in cuticula nostra frangeretur, at„ tamen dolorem &extumescentiam comperiremus ob causam, si saltem humor (qui ad finem huius aculei situs est, aut qui ob aculei motum ex eodem protrudi „posset) in partes sensitiuas nostrae cutis penetret, atque ibidem aliqua vasa attingat, siue ledat, vnde cuticula nostra mediante acuto sale in hoc humore sito, vehementer admodum extumescit. His obseruationibus eruditus, causam non plene assequor, ob quam vrticae tantum nobis concitent dolorem, ac cutem nostram ita extumescentem reddant. Si enim vrticę humore illo noxio abundant, cum floridissimo sunt in statu, vt affirmat supradictus Auctor, deberent profecto tunc temporis magis in cutem perstringentium penetrare eius spicula, &maiorem excitare dolorem, licet mollia &tenerrima sint, &tamen maiorem excitant vrticae veteres, quarum aculei facilius &profundius penetrant, vtpote magis duri &solidi, in quibus hic Auctor affirmat se obseruasse humorem exaruisse.