# Observationes circa viventia 77

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/77

CAPVT VIGESIMVMSECVNDVM. „ humi reliquorum Insectorum more gradiebatur, quam stupendam metamorphosim, dum compluribus ostenderem ex Nostris, dici vix potest quantoperè adeò rarum & monstrosum partum mirati sint, praesertim cum anteriorem partem vnà cum pedibus motum affectantem, posteriori stipiti adhuc adnexam viderent. Sed nequidquam ad Lectoris curiositatem satiandam „ omisisse videamur, figuram apposui. Hactenus Kircherij enarratio. Illa tamen à nonnullis improbatur, verentibus ne illusio aliqua adfuerit, quae oculum deuiare fecerit à vero. At illis ego subscribere renuo ea potissimum ratione, quod Kircherius id tantum asseruit, quod sensus exploratores sine mendacio obseruarunt: Animalia scilicet, quorum inter multos etiam meminit Ouidius, visa post Nili eluuiones & quorum in corpore saepe. Altera pars viuit, rudis est pars altera tellus. Nullo profecto errore decipitur qui solum quod videt, affirmat: at falsitate irretiri posse, qui illum à sensu decipi adiudicat, ex demonstratione eiusdem Pallauicini clarissimè ostenditur, quam verè pretium est penitus in trospicere vulgò inobseruatam, & ad hanc quaestionem per necessarium. Ais, inquit Pallauicinus, oculum hyposphagmate la„ borantem mentiri dum nunciat omnia cruento colore „ suffusa. At verò qualem notionem habes in animo, dum „ eruentum colorem dicis? Non aliam, reor, nisi quam „ tibi sensus impressit. At de colore illo sensus hoc vnum „ cognoscit se à re quapiam id genus visionem pati. Non „ aliam ergo cruenti coloris notionem habet humanus „ animus, nisi vt color cruentus ille sit, qui eiuscemodi vi„ sionem in oculis mouet. Haud tamen ipse animus vni„ uerse hoc nomem attribuit cunctis, quae ita oculum semel „monent ex fortuitis quibusdam atque insolitis circum„ stantijs; sed illis modo rebus, quae visionem eiusmodi as„ serunt plerumque & in circumstantijs communiter con„ suetis. Hinc enim vero ipsi animo errandi primordium „ existit. Oculus namque testificatur, se nunc tale visum „ accipere. At meus animus ea consuetudine imbutus est, „ vt plerumque quidquid tale visum intulit mihi eiusmodi „ visionem inferat quotquot aliorum oculis in circum„ stantijs passim contingentibus. Quo circa per hanc falla„ cis probabilitatis prauam accessionem, ex veridica sen„ sus testificatione falso concludit id, quod sensus nun„ quam enunciat. Hoc etiam vsu venit, dum vulgares tan„ tulum solem arbitrantur.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
