# Observationes circa viventia 78

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/78

Tunc enim oculus nihil fallitur, „ quia Geometra, vtpote purus mente ab omni pręiudica„ to errore super solari distantia, & super eiusmodi specie „ qualem exhibere debet tanta moles, sic longe distans, „ elicit ex hac vera oculorum perceptione consecutionem „ ęque veram de magnitudine Solis. Immò potius falleretur „ illę à visione, si in oculo alia quaecunque Solis imago „ depingeretur. At imperitus vtpote ignarus huiusmodi „ circumstantiarum Geometris patescentium, quique plu„ rimum expertus est, res ita semel aspectas quomodo in „ praesentia Sol aspicitur, similiter in circumstantijs con„ suetis consuetaque propinquitate oculo ac tactui se post „ modum indicasse; ex hoc viso id ipsum de Sole perpepram colligit. Quo circa vitium omne non in oculo, sed „ in animo est, transferente in Solem, & in alia, in quibus „ hallucinatur id quod in reliquis verum frequenter deprehendit. Iam ad rem nostram. Quo nam pacto ergo dicantur Kircherij oculi errasse, cum id tantum quod ipsis subijciebatur, referebant, Animalia nempe, quae ex posteriori parte lignum, ex anteriori verò iam animam obtinuerunt? & sic de singulis, quae ab eodem relata, eius oculorum errores vocitantur. Quia nempè, ait Rufus, aliqui viscera horum Animalculorum scrutati, inuenere à corporis illorum medio ad extremitatem vsque caudae detineri ingentem numerum ouorum colligatorum filo vel canali, cuius qualitas per tenuitatem suam oculorum aciem effugiebat. Qua autem illa minutorum millij granorum magnitudinem non excedebant, quorum figuram auctam ope microscopij obseruaui & in appo

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
