# Observationes circa viventia 79

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT VIGESIMVMSECVNDVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/79

CAPVT VIGESIMVMSECVNDVM. apposita icone apparent in vno extremorum ouata, extremitas verò altera protuberantias quasdam habet, & oua lignea repraesentant, quibus cistellarum loco vtimur, & quae cochlea occluduntur. At Bemarcus, parem si vicem reddere hic vellem obijcere possem sensus tuos Rufe fuisse deceptos in adeo minutorum ouorum examine. At obseruationes factas non inficiar. Veram proinde illationem dicam? qua illi minuti globuli vera oua, ad speciem huiusmodi Insectorum propagandam, extitisse affirmantur? corpuscula illa ouis similia visa esse sensus verè dixit: at ea oua fuisse animus addidit. Quo circa error misceri facile potest. Quae cum ita sint Rufe, quo iure oculorum dicam fuisse mendacium, si spontanea, aliqua generatio affirmatur, cum qui talem affirmat nil aliud dicat, quam quod aliquid sine ouis nasci sensu deprehenderit? Errores sane suos dissimulabit qui eos sensibus aliorum imputat, licet ab errandi periculo sint immunes, quique post multas ex ouis vere obseruatas generationes iudicat, quod sensui certè non patuit, videlicet NVLLVM corpus mortuum sponte verminare, OMNESQVE vermes ex semine paterno generari. XXIII. CAPVT Animo in nullam partem inclinato sumenda sunt Experimenta. Vper his, quae modo à te acutè disputata sunt (Fulbertus intercessit) vnum occurrit non satis mihi expeditum. Qua de causa adeo faciliter inficiamur aliorum effata, eas tantummodo veras obseruationes rati, quas circa eorumdem Animalium generationes habuimus, cęteras verò, vel oculorum inspicientium fallacias, vel pręcipitis in iudicando animi assertiones, vel mutuatas ab inexpertis relatoribus narrationes in priuatis sermonibus, palamque dictitemus.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
