# Observationes circa viventia 8

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT LXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/8

Quod si in quauis abstrusa veritatis indagatione, altercationes omninò euitari non possunt, cum rationes discutiendae sunt à Philosophis, sicuti duos lapides mutuo affrictu conteri necesse est, vt latentes ignis excutiantur scintillae, quicumque hoc pacto egit, ipsi bella geri placuit nullos habitura triumphos. Si autem eueniat, vbi Turba Philosophorum loquitur, vt ex prolatis rationibus aliquis veritatis fulgor eniteat, quo alienae opinionis error detegatur, non ideò sanè vllius Culpae tribuendum est, sed Veritati. Nec enim contra speculum quispiam irascitur, cum proprij vultus deformitatem in illo deprehendit, sed oculorum damnat curiositatem. Quamobrem, instituta Dialogismi pacifica concertatione, Colloquentes illud praemittunt, quod in fronte sui Centonis posuit Ausonius dicens

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
