Latin
CAPVT VIGESIMVMSECVNDVM
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 80-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vt vestigia si teneant inuenta ferarum
Expergefactique sequuntur inania saepe
Ceruorumque simulacra, fugae quasi dedita cernant.
Eo pari pacto, quo Claudianus notauit, dicens
Omnia quae sensu voluuntur vota diurno,
Pectore sopito reddit amica quies.
Venator defessa toro, Aurigae somnia currus,
Vanaque nocturnis meta cauetur equis.
Furto gaudet amans, permutat Nauita merces,
Et vigil elapsas quaerit auarus opes.
Qui vel in somnijs dormientes, vel si vigilant, tanquam
somniantes operantur, in vtroque casu decipiuntur, &non veras ideas (inquit Arueus) sed falsa idola, &phantasmata inania mente concipiunt, vnde vmbras quasdam &chimeras sibi fingunt, totaque ipsorum theoria, siue contemplatio (quam tamen scientiam arbitrantur) vigilantium insomnia, aut aegrotantis animi deliria repraesentat. Amorem in cognoscendo falli dixerunt Poetae, &fallitur saepe, qui suas nimis amans ratiocinationes, experimen