# Observationes circa viventia 80

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT VIGESIMVMSECVNDVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/80

Duplici è fonte originem trahere, respondit Bemarcus, quod petis, agnosco: seclusis alijs, quae à praua voluntatis corruptela possunt effluere, vti esset immoderata mentis elatio, quae ac si sapientiae apicem suis cognitionibus attigisset, veluti è sublimi Olimpo, nebularum caligini minime subiecto, purae lucis imbrem in alios emittere loquendo putarit. Haec & similia omitto. Non enim hic Philosophi moralis partes suscepimus, sed Naturę Studiosi. Primo igitur hoc euenire arbitror ex eo quod nostris inuentis nimirum addicti ad experimenta sumenda frequentissimè progredimur animo, non veritatis detegendae percupido, sed suis opinionibus desponsato. Tenaci quodam visco vni parti adhaerentes, quidquid euenit fauorabile ipsis putamus, & quod iam pro comperto habemus tenacius amplectimur. Immò, vt docet Galenus. Aliqua putamus nos aut videre aut audire, aut omninò sensu percipere, quemadmodum in somnijs, eo quod species obiectorum iam menti impressas contemplamur. Hoc in canibus dormientibus & simul latrantibus accidit, qui

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
