# Observationes circa viventia 81

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT VIGESIMVMTERTIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/81

CAPVT VIGESIMVMTERTIVM. menta quaerit, vt eas probet, iudicatque non raro de obiectis, visis per colorata quomodo vitra. Tum Fulbertus monitum me igitur facis Bemarce cognitiones meas nunquam in summis amoribus habendas esse à me ipso, ne mutato repentè oculorum mentis ingenio, illis Comorini Incolis adscribar, quos oris nigredo aequè oblectat, atque Europeos candor, ob quem speciem ac decorem corporis aliqui extollunt, quasi Diuinitatis radium in nos delapsum. Quo circa Deos vti pulcherrimos, ita & nigerrimos rati, Deorum simulacra perungunt oleo, vt non atra sibi modo appareant sed tetra. Carbones ori fucando medicamenta praestant, Demones candidos pingunt, sicut nunc Angeli pinguntur Si ergo non praeoccupati, perrexit Fulbertus, sed rectè sentientes ad Viuentium generationem explorandam accedamus, oua nunquam imaginabimur, vbi verè oua non apparent, neque dicemus: Semen esse ab alio Viuente depositum ad suae speciei propagationem, quod tantùm aliquod noui foetus rudimentum erat, à communi & prouida matre Natura peculiari artificio fabrefactum; & è contra Semen ibi non esse vel Ouum, vbi verè fuerit ab aliquo Viuente productum. CAPVT XXIV. Experimentorum incertitudine augetur difficultas verum cognoscendi, non autem arguitur impossibilitas ortus Spontanei. Ltera prauae ratiocinationis origo est, quod in ijs, quae ab aliquibus referuntur à se probata, eundem effectum sortiri non experiamur in tentaminibus, quae molimur, vt alicuius Viuentis generationem inspiciamus ex corpore ex. gr.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
