# Observationes circa viventia 82-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, ACVLEI, SPINAE, DENTES, ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/82-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/82-2

) Verùm quia non facile assequi poteram al sponte nata fuisset talis herba, oculos expleui inspiciendo lanuginosam particulam floris in Pappum album con uersi, quae sub microscopio apparebat, prout numerus 94. indicat. Erat talis particula aggregatum quoddan filorum, ex quadam radice prodeuntium, quae licet tenuissima & diaphana rubetum asperum referebant pro pter frequentes breues & aduncos aculeos. Talium filorum fragmentum sub numero 95. posui vt clarius dignoscerentur aculei, & lineolae, quibus per longum in plures partes diuiduntur, praecipue maiores; Aliqua enim sunt alijs crassiora omnia tamen in acumen paulatim abeuntia. Cum haec sit eius lanuginis structura, quid mirum, si in aerem flatu effusa, & veluti flocci quidam volantes pannis praecipue laneis facile adhaereant? Ex eadem deduco non dissimilem partium structuram inesse in Pappis Carduorum, & multorum florum lanuginosa sub stantia. Curiosa haec Papporum structura oculos illexit, v alios florum Pappos obseruarem. Selegi proinde Pappos, qui proueniunt è semine fructicis, qui dicitur à Lobelio Lysimachia siliquosa. Siliquas enim producit subtiles vt aristas frumenti, quae bifariam sponte aperiuntur cum ad debitam maturitatem peruenerint, deciditque semen minutissimum rubescens num. 96. expressum, & instar mori fructus tuberculis asperum: ex illo flocculus? subtilissimis pilis albis luxuriat, qui microscopio opposit eandem faciem ostendunt ac humani capilli. Pappum deinde obseruaui, qui prouenit è flore Hieracij Sabaudi; illum describit Io: Bauhinus. Erat hic nol absimilis Pappo, qui è cicerbita prouenit num. 97 delineatus, constabatque multiplicibus alijs Pappiminoribus, quorum pediculus rubescebat striatus vt apparet num. 98. Fila autem albescentia sub microscopio posita eandem partium compositionem osten tabant, vt Aristae frumenti, nempe spisso cortice fre quenter foliata, quorum alter alteri superimponebatur ea ratione, qua folia arundines vestiunt. Mirum! quantum peritiae in supremo Artifice indicent haec fila, quae in adeo tenui & capillari crassitie hanc prodigiosam partium structuram continent. Non absimilem ostentarunt fila num. 99. indicata, licet pariter capilli humani crassitiem non excederent. Conflabatur illis Pappi particula num. 100. posita, prouehientis è flore, qui à Columna vocatur Chrisocome Dioscoridis & Plinij.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
