Latin
83
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 83-3
Unproofread scanNot analysed yet
lnstar cylindrici fasciculi minutis è fistulis, aut tenuissimarum cauitatum multitudine, quibus ab extremo ad extremum parenchyma perforatur. Fuerunt illi quidem diligenter examinati à pluribus. Sed in obseruationibus valde discrepant. Griendelius „Obs. 6. fig. 2. s Consideraui, inquit, capillum hominis „sexagenarij incanum, cuius medietas crystalli adin"star pellucida fuit, ita vt medullam eius &cauitatem obseruare clarissime licuerit; imo &humiditatem quo„ que, sed non in tanta copia, quanta in Iunioribus vulgo conspicitur; hinc facile colligere licet humiditates hasce capillis proprias decrescentibus iam annis, si „mul quoque decrescere atque imminui.) Idem inseta, pilo canis &equi foramen magnum se conspexisseaffirmat, &in pilo è barba felis desumpto crassam medullam. Capilli, ait Borellus obs. 23.