# Observationes circa viventia 83-3

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, 83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/83-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/83-3

lnstar cylindrici fasciculi minutis è fistulis, aut tenuissimarum cauitatum multitudine, quibus ab extremo ad extremum parenchyma perforatur. Fuerunt illi quidem diligenter examinati à pluribus. Sed in obseruationibus valde discrepant. Griendelius „ Obs. 6. fig. 2. s Consideraui, inquit, capillum hominis „ sexagenarij incanum, cuius medietas crystalli adin"star pellucida fuit, ita vt medullam eius & cauitatem obseruare clarissime licuerit; imo & humiditatem quo„ que, sed non in tanta copia, quanta in Iunioribus vulgo conspicitur; hinc facile colligere licet humiditates hasce capillis proprias decrescentibus iam annis, si „ mul quoque decrescere atque imminui.) Idem inseta, pilo canis & equi foramen magnum se conspexisseaffirmat, & in pilo è barba felis desumpto crassam medullam. Capilli, ait Borellus obs. 23.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
