# Observationes circa viventia 84-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, 84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/84-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/84-2

concaui, & vt canale pertusi & perforati adeo vt pennas Auium repraesentent. Eamdem cauitatem asserit Bartolinus anat. lib. 4 cap. 1. Hookius postquam multos crines examinauit, omne fere rotundos deprehendit, versus extrema crassiores eos esse quam circa radicem, & ab vno extremo ad alterum esse excauatos perinde ac Cornu aliquod asserit. Nec vero aduerti ibi quaedam fila in ipsorum radice, vti quidem obseruantur in plantis plurimis, solidas esse addit quoad extima, neque cauitatem aliquam deprehendere se potuisse non magis ac in Porcorum setis. Verum lanuginem cati detonsam, perinde atque sambucus, in medio habere latam aliquam medullam, vti repraesentat in figura. Textum vero ita constrictum esse, vt nulla ibi cuiusdam pori apparentia deprehendi possit. Antonius de Leeuwenhoek putauit crines nostros Arborum adinstar habere corticem, eumque ex globulis esse compositum, rursus ex strijs intrinsecus consistere At in Epistola ad Regiam Societatem Londinensem de ortu & de effluuio capillorum suas meditationes vna„ cum obseruationibus refert vt infra. [ Quoniam mul„ ti sunt, ait ille, in ea haeresi Crines concauos esse, alij "vero existimant crines intrinsecus medullam contine" re quemadmodum ossa, operae pretium esse putaui cri"nem suillum depingere ad demonstrandum, quo prin"cipio illa concauitas subinde in crinibus conspecta "oriatur & gignatur. Similiter etiam quare multi au„ tument crines medulla plenos esse. Crines non pullu"lant Plantarum more, sed crescunt propulsione quadam, & quae pars hodie intra cutem, & velut radix est, post diem vnum & alterum extra cutem est protrusa.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
