# Observationes circa viventia 85-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, 85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/85-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/85-2

Hic "crinis ex cute proueniens in omnibus suis partibus est "admodum humidus, ac statim humor ille euaporare incipit, subita illa euaporatione facta, cortex crinis, „ cum strijs proxime corticem sitis, firmitatem recipit „ suam, vnde crinis simul contrahi nequit, & inde fit vt „ striae magis introrsum sitae suam amittant humidita"tem, ac exinde tenuiores reddantur, striae à se inuicem rumpantur nunc vna, alio tempore pluribus rimis, vnde sic conficiuntur suboscurae strigae, aut striga in crine, quae tum procul omni dubio pro medulla crinis habeatur. Vt hic fig. 1. AB. CD. quod fru„ strum crinis suilli est, à me è transuerso discissi EEEE. sunt rimae & siccitatis crinis ortae. Fig. 2. FG. HI. est frustum eiusdem crinis paulo proprioris cutem, quo„ que è transuerso discissi, in quo non variae sunt rimae aut rupturae, sed saltem vna rima tam magna, vt magnum foramen siue cauitas in crine sit vt KLM. Talis igitur si sit conspectus crinis proculdubio omnes esse crines cauos sibi imaginaturi sunt. Ex his depictis crinibus illos errare patet, dicentes omnes crines esse rotundos, cum tamen citius dicendum foret quot crines tot figurae;) Hactenus Lauenochius, cui assentiri neritò deberet rerum naturalium Indagator, cum ille dicatur à Friderico Schradero, Vir in minimis naturae ruspandis diligentissimus. At cum eius obseruationes factae fuerint in crine fuilli non adeo facile inferendum est eas accidere in omnibus crinibus Animalium, hominumque capillis, de quibus praecipue hic quęstio est.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
