# Observationes circa viventia 86-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, 86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/86-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/86-2

Secundo putat Lauenochius cauitatibus capillos orbari, eo quod non pullulent Plantarum more, sed crescant propulsione quadam. In hac sententia non paucos scio fuisse Philosophos. Inter quos P. Siluester Maurus prohabiliter putauit capillos & pilos non viuere, nec augeri vitaliter per introsusceptionem, sed solum augeri non vitaliter per extrusionem quarundam partium excrementitiarum alimenti, quae partes, quia sunt inutiles ad nutriendas partes animatas, à Natura conuertuntur invngues & capillos spectantes ad munimen & ornatum Animalis. Confirmat hanc suam opinionem, eo quod capilli & vngues crescant etiam in cadaueribus, quod certe non fit nisi per extrusionem atque additionem partium non vitalium. Alij, ex eo quod Aristoteles docuerit capillos se habere in hominibus sicut plumae in Auibus, vel in Arboribus frondes, idcirco, sicuti Plantis solent decidere frondes tempore hyemis, ita Hominibus defluunt capilli propter senectutem, quae est hyems aetatis; putant capillos crescere & augeri vitaliter. Crescit enim pilus & nutritur, (ait ingeniosus Boile de corporum porositate cap. 7. ) quod non contingeret si solidus foret, aut si simplex tantum in eo cauitas inesset, vt in inferiori calami parte, verosimiliter eo quo vsus sum microscopio illam detexissem, cum alterius microscopij ope longe inferioris facile obseruarim cauitatem instag cauitatis calami prope inferiorem partem in varijs quibusdam breuibus pilis animali, muscum seu zibetum suppeditanti, accrescentibus. Ex his igitur varijs obseruationibus nihil certi habemus circa capillorum cauitatem. Attamen idem accuratissimus Boile probabiliter putat illas inesse ex eoquod aequissimus, ait ille, Rerum aestimatur Sennertus cum alijs optimae notae Scriptoribus tradat in Plica Polonica, nempe morbo de quo speciatim agit, obseruasse se, si aegroti implicatos vt interdum fit capillos, ob colluuiem abscindi curent, singulos capillos interdum sanguinem re ipsa emittere qua parte extrema resecta sunt, quare liquor non minus densus quam sanguis deuehi per vasa poterit capillaria ad summum, quae ipsis pro inde capillis longe minora futura sint; licet quis non immerito existimarit Hominum capillos tenuiores esse, quam vt contineant cauitates visibilium liquorum capaces.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
