Latin
87
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 87-2
Unproofread scanNot analysed yet
Certe dissicillimum quid compererim, ait Boile, ibid. optime, etiam ope microscopij, vllas in capillo Hominis transuersim secto distinguere cauitates. Quod si extensi perlongum supra vitrum inspiciantur contra lumen, nihil potest animaduerti, quod cauitas iudicetur vel rimula, eodem enim modo apparebunt ac duo fila vitrea, quorum alterum vacuum sit, alterum vero solidum. Ceterum si capilli viuunt vitam vegetatiuam, suntque veluti paruę arbores radicatae in capite humano, ac trahentes alimentum excrementitium quo nutriantur, illos probabiliter dixerim esse veluti lunci sunt &Genistae, quae transuersim dissectae videntur sub microscopio constare è pluribus canaliculis pelle aliqua seu cortice inuolutis vt sub num. 104. delineaui. Probabiliter inquam, nam vnica cauitas fortasse sufficit ad alimenti introsusceptionem. Quod probari poterit paritate filorum in pappis cicerbitae quae dubio procul per alimenti introsusceptionem vitaliter nutriuntur, &vnica cauitate sunt praedita. Haec difficillima capillorum indagatio in mentem reuocat obseruationem curiosissimam, quam in minimo Insecto desumpsi magna cum oculorum tum mentis oblectatione. Illud sub num. 105. posui, sed valde microscopio auctum, non enim superabat eius moles granum anisi minimum, ac mirum est tale animalculum tot organa possidere; in eo enim pedes, neruos, oculos, &omnes partes animalis inesse videbis, quare Naturae potentiam &industriam mirari oportet, quòd in adeo paruo loco tanto artificio collocauerit, &ioci quasi gratia easdem partes animalculis ac Balenis &Elephantibus concesserit. Caput illi est rotundum, cum rictu verticaliter bifido, &duabus appendicibus eminentibus; prope oculos binae antennae seu potius cornicula eminent; breuia enim illa sunt, licet in tres articulos distincta, &aliquantulum plicabilia. Tribus anterioribus annulis sex adnectuntur breuissimi pedes, vnguibus robusti aduncis armati, quibus celerrime reptat. Color in parte inferiori ventris albicat, in dorso adduntur septem fasciae ex fuluo nigrae Ceterum Histricem horrendum refert, si è latere conspiciatur gradiens.