# Observationes circa viventia 9-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/9-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/9-2

Publicatae insuper sunt Lugduni Batauorum eodem anno quamplurimae Epistolae in latinum sermonem translatae, quibus Antonius à Leeuwenhoek Regiae Societati Anglicanae communicauit suas obseruationes Microscopicas, sub titulo: Anatomia, seu Interiora Rerum cum animatarum, tum inanimatarum, ope & beneficio exquisitissimorum microscopiorum detecta, varijsque experimentis demonstrata. At inter caeteros volumen abunde luculentum Londini dedit ann. 1667. quo comprehendit descriptiones minutorum corporum ope microscopij concinnatas M. Robertus Hook, qui secum considerans quanti momenti sit fidelis historia Naturae ad stabiliendum solidum systema Philosophiae naturalis, & qua praerogatiua gaudeat experimentalis & mechanica scientia, edidit specimen eruditionis suae in hoc genere studij, quod profecto acceptissimum est literato & curioso orbi sam quoad nouas detectiones in Natura, quam nouas inllentiones artis. Quod attinet ad priores, attentus Lector Libri huius comperiet, quod ope microscopiorum nouus quodammodo visibilis mundus detegatur, & tellus nobis ostendatur omnino noua, ita vt in quibusuis minimis particulis materiae eius, nunc obseruare liceat fere tantam varietatem rerum, quantam poteramus ante hac enarrate; Hic author illud minimè improbabile praestat, quin potius ostendit his auxilijs subtilitatem compositionis, orporum constitutionem, vel compagem partium eorum, varium contextum materiae eorundem, instrumenta & modum motionum illorum intrinsecarum, & omniaalia Rerum phaenomena posse plenius detegi, vnde emergere queant multa commoda pro amplificatione mechanicae scientiae, quia fortassis apti efficiamur ad discernendas secretas operationes Naturae fere eodem modo, quo distinguimus productiones artis, quae diriguntur Rotis & pennis humano intellectu inuentis.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
