# Observationes circa viventia 90-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, 90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/90-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/90-2

„ sic illud descripsit. Vidi ego Acaros hosce nihil esse „ aliud, quam puluerem corrosi casei, & microscopis „ ope retrorsum albos atque pellucidos, antrorsum vero „ à capite ad coxas vsque rubentes, & nonnihil appare„re nigricantes. Ceterum sex instructi sunt pedibus. „ Corpus eorum hinc inde pilis longis ac subtilissimis „ cutim perforantibus, & longitudinem totius corporis „ saepe superantibus scatet, prae primis vero pili gemini „ in inferiore corporis regione cornua mentientes obseruantur. Has descriptiones adduxi, vt Naturae Rimator eadem Insectula obseruet, inspiciatque cui nam melius illę congruant. Illae enim imagines valde differunt inter se, nec prototypo conueniunt meo iudicio. An ex incuria pictoris, an defectu microscopij vel oculi, quo fuit Animal obseruatum, nescio; scio tamen me illud obseruasse, vt expressit Doctor Bonomus, & in Epistola D. Redi inscripta 1687. sic retulit, vt in nostris pag. num. 112. Alterum Insecti genus indicatum est cap. 67. & delineatum ab eodem Bonomo, vt vides in nostris paginis num. 113. quod sic describit. Simile alle Tartarughe bianco di colore con qualche fosco d’ombra sul dorso, insieme con alcuni radi, e lunghi peluzzi; snello e agile al moto con sei piedi, acuto di testa con due cornicini, ò antennette nella punta del grugno. In Actis Eruditorum ann. 1682. pag. 317. sub titulo. Obseruationes de Sironibus, ita legitur. Sunt Sirones Vermiculi minuti quasi pediculares in pustulis serosis prurientibus sub cuticula manuum in primis & pedum subsistentes. Minus de his disceptatum fuit Animalculorum classi an associandi, siquidem hoc iam olim subtili Scaligero exercit. 194. de subtilit num. 7. extra dubitationis aleam positum fuit, qui tamen ipsis formam nullam expressam esse asserit, quae microscopiorum ope distincte satis & accurate conspici potest, secundum eam faciem, quam tabula . .. fig. repraesentat. Colore sunt albicante, & pedibus exceptis, qui propius intuenti nigricare videntur, pedibus sex instructi sunt, binis vtrinque mox iuxta caput positis, quibus Talparum ritu canaliculos sub cuticula agere, vt oblongos non raro quasi sulcos trahere, simulque molestissimum pruritum excitare videntur.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
