# Observationes circa viventia 92-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, 92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/92-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/92-2

Coloris " obseruantur subcinericei, & plus minus nigricantis, cornubus seu potius antennis binis longe prominenti"bus instructi, oculis rotundis grandiusculis cum cau„ da oblonga, in fine villosa aspectu satis horridi, prout ex tab. conspici potest, in qua num. .. crinonem integrum accurate obseruatum resupinato situ collocatum. Num. eosdem crinones prono corpore delineatos Vide Georgium Hieronymum Velschium exercit. deVermiculis capillaribus Infantum. Annexa est dictaexercitatio isti de Vena medinensi ann. 1674. Augusta Vindelicorum in 4. luci publicae expositae. Insecta haec vide in nostris Tabulis num. 115. Ex hac obseruatione abunde probatur, quam vtile sit instrumentum microscopium, quo oculus armatus illa conspicit, quae plane sunt inuisibilia, & quorum ignorantia quamplurimis morbis inepta remedia parantur: Quemadmodum autem ad solidarum partium compages diligentius inspiciendas vtiliter vsurpatur, ita felicius ad fluidorum quoque, & variorum liquorum in ijsque natantium particularum examen instituendum idem ad hiberi sequentia declarabunt. VIII. SANGVINIS, & LACTIS Examen. Anguis in capillarem tubulum sponte assurgens, ait D. Schraderus, per microscopium videtur innumeris globulis constare rubicundi coloris in pellucido sero natantibus. Ex quo motus perennitatem in sanguinea massa obseruari in Anglia affirmarunt multi; at Schraderus hoc euinci sibi non persuasit, siquidem ab externo aere sanguinem extra vasa missum ambiente, minimae eius particulae in globosam hanc figuram coagulari potuisse suspicio incidit. Sed vt vt sit de hac coagulatione, dicam quae circa sanguinem obseruaui. Posita supra vitrum guttula sanguinis è sano corpore per vim extracti, vidi supradictos globulos in pellucido sero natantes, & quidem frequentissimos.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
