Latin
93
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 93-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sero deinde penitus exsiccato; globulos illos simul coniunctos subsidere &coagulari eo modo quo in lamina num. 116. delineaui. Rete enim exprimebatur, quod in Animalibus Cordis, Hepatis, &Lienis regionem diuidit à Regione, in qua iacent intestina, sed rubicundum. Pluries hac obseruatioue repetita, semper eadem sanguinis coagulatio facta est. In sanguine vero è venis aegroti extracto, qui febre maxime noxia laborabat, obseruaui pauciores longe globulos in copioso humore flauo natantes; quo absumpto, coagulatio successit, vt in sanguine sano, sed flauedine quadam imbuta. Post sanguinis inspectionem Lac opposui microscopio è multorum Animalium vberibus expressum, &animadherti non dissimiles sanguini globulos in sero natantes sed albos: plures quidem in lacte nutricis Iuuenis optimae complexionis, pauciores vero in lacte, quo Foemina gracilis quadraginta quinque annorum infantem enutriebat, lursus pauciores in eiusdem lacte expresso postquam dies duas ab esu carnium abstinuit. Non absimile lacte mulierum inueni Asinae lac. Lac autem ab Equa acceptum paruam globulorum quantitatem ostendit in abbundanti sero natantium. Eadem methodo, qua Lac &Sanguis examinatum est, poterunt &alij Liquores examinari, indeque cognosci multae corporum aegrotantium qualitates &morbi. Si enim microscopio subijcias fel, quod flaua bilis appellatur, inuenies illud purissimum esse liquorem, qui veluti oleum è nullo alio corpore constat, sed supra vitrum coagulatur, ac si lamella alia superadderetur vitrea, flaua quidem, sed omnino diaphana &pura. Talem inueni fel multorum Animalium diligenter examinatum. Qui humor meo iudicio inter omnes est subtilissimus &purissimus, ideoque saepe breui temporis interuallo diffunditur per omnia corporum membra &homines veluti flaua cadauera reddit. Ceteri vero humores crassiores sunt, cum bene nullus inueniri possit, in quo particulae saltem nitrosae &salinae non misceantur; è quarum cognitione non adeo facile dictu est, quam copiosa bonorum sege ad humani corporis salubritatem enascatur. Porro plu rimi pro purissimis habiti, &nulla labe inquinati, vermi culis tamen innumeris sepissime scatere per microscopii exploratum est. IX.