Latin
CAPVT XXIX
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 94
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXIX. Quod multa viuentia, in quibus alia oriuntur sensitiua sint, nihil confert ad eorum generationem, Vm Bemarcus. Audio meditationem; At ex ea (modeste subridens adiecit) rationem non audio, cur in Animantibus sensitiuis sensitiua oriantur, sed illa ęquè bene posse oriri, ac in Insensitiuis intelligo. Super vtrisque quae in exemplum adducuntur dubitatione vexor, vnumque occurrit non satis mihi expeditum. Qua scilicet ratione si à sensitiuis Animalibus, &simul non sensitiuis possunt alia produci, dum illa actu viuunt, credendum non sit, etiam à non Viuentibus posse? Vtrobique enim par ratio, ni fallor. An ne quia in aliquibus scholis docemur, à causa minus nobili non posse produci effectum nobiliorem? adeoque Viuens à non Viuente? Ita plane Philosophis multis comprobare mos est; Rufus respondit. Id tamen SERIO RIDEO, cum vel so„lum Muscarum &Culicum in Quercuum Gallis ena„ torum exemplum meo quidem iudicio omnem dubitationem tollat. Tum Fulbertus, praeclare equidem, quod Bemarcus rogauit, explicasti Rufe. At dum RIDES quod ille affirmat, id ipsum Tu credis, quod negas. Si enim non implicat Sensitiua produci posse à non sensitiuis, rem scilicet magis nobilem à minus nobili, nil obstat ex hoc capite, quin à corporibus putrefactis possint multa Insecta produci, hoc est viuens magis nobile à non viuente minus nobili. Vbique enim, resumo, par ratio. Vel igitur vtrumque affirmandum est, vel vtrumque negandum. Hic locum haberet tritum illud, &passim in scholis, vsurpatum Axioma. Neminem posse dare quod ipse non habet;