# Observationes circa viventia 94-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, VERMICVLI ACETI& PIPERIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/94-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/94-2

VERMICVLI ACETI& PIPERIS. E Vermiculis in corrupto aceto natantibus notissim Dres est, quos instar Serpentum exuuias quandoque ponere didicit Cl. Hookius. In Guttula etiam aceti D Lauenochius aliquot millena corpuscula recognouit ob longa & in acutissimam cuspidem desinentia, quę sal acell vocans statuit illa esse, quae linguae sensum seu saporem acidum inducunt, contra eos, qui aciditatem aceti dedis cunt ex solo punctionis sensu anguillarum, quam caud sua acuta imprimere credunt linguae nostrae, quod tamel erroneum est. Si enim supponeremus hoc verum esse sequeret ur multa aceta, vt optime aduertit idem Laueno chius debere esse insipida, quoniam destituuntur eiusmod anguillulis, & hyberno tempore, quo moriuntur anguil lulae omne acetum futurum insipidum. Si aqua. cui Piperis nigri puluis vel per noctem init ctus ait Hookius, mane viuentibus, & hinc inde se var mouentibus vermiculis plena conspicitur. Ioannes vt ro Sigismundus Elsholtyus obs. 115. anni Curiosorum 9. de microscopijs globularibus. Ait natantia Anima cula stupenda agilitate apparere in aqua opposita micre scopio, in qua per quinque aut sex dies infusa steteris grana Piperis integra, Nuces miristicae, Caryophylli, se mina Coriandri & similia. Aquam infusionis piperis puluerisati mihi perscrutanti, ait D. Lauenochius, binas differentes Animalium species videre contigit, & vtriusque speciei maiora aliaalia alia minora, ita vt haec iuniora, seniora illa iudicarem.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
