# Observationes circa viventia 97

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT XXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/97

An vere hoc possit dici perpende ex Obseruationibus curiosissimis, quas in Ephemeridibus Germanicis celeberrimi doctrina Viri retulerunt. Si enim admittamus, quod Suammerdamius pag. 155. affirmat; nempe Animalia omnia, quae in Visceribus, atque Intestinis generantur, fieri ex praeexistente semine, seu Quo, quae semina & Qua, seu ipsa Insecta cum cibis, potu, aere, alijsque nobis ingerantur, vnde postea foetu accedente Insecta in lucem eduntur; non video cur talia Semina, seu Qua, seu Animalia ipsa calore non destruantur illo, quo duriora & difficiliora adeo concoquuntur, vt in saliam substantiam penitus transeant. Secundo quomodo semina illa, leu Animalia permeare possint ad partes illas remotissimas, in quibus multoties abdita reperiuntur, & ad quas non nisi Sanguis purissimus & subtilissimus per venas capillares minutissimas immittitur. Tertio cur saepissime in stomacho edentium Qua Piscium & Animalium, Pisces & Animalia non adolescant? Curiositatis pabulum profecto esset iucundissimum; si deglutitis Quis, & Seminibus, Pisces in stomacho natarent, canerent pulli, germinarent Plantae. Cum ergo talia non eueniant, fateri cogimur Viuentium in Viuentibus siue sensitiuis, siue non sensitiuis generationem spontaneam esse, hoc est nullo speciei intercedente vero semine, & ob parem rationem, ex non Viuentibus gigni posse Viuentia ex putri excrementorum colluuie, vt inquit Licetus cap. 27. pag. 220. Ita pariter philosophari nos debere de Animalculis illis, quae in non Viuentibus circa Viuentia reperiuntur; puta vestibus pilis &c. docet Cabęus; nam ex Animali expirant spiritus animales, & Sensitiui per continuam trans"pirationem corporum, vt constat experientia, & dum „ CXexpirant spiritus, secum etiam deferunt partes aliquas "crassiores & sordidas; si ergò contingat sordes istas „ crassiores, vel cuti adhaerere vel vestibus aut pilo, quę "sordes, vti sunt aliquid abrasum ab Animali, ita sunt aliquid natura sua idoneum ad excipiendos iterum „ spiritus illos animales, expirantes ex corpore; sicuti „ prius erant coniuncti alij, ita rursus noui coniungan„ tur spiritus cum isto corpore, & adsit humiditas pro„ portionata statim à Virtute formatrice organizatur il"la materia & fit aliud Animal.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
