Latin
CAPVT XXXI
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 99
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXXI. An certum sit Axioma Philosophorum Remmagis nobilem à minus nobili non posse produci. Etestor, resumpsit Fulbertus, hanc liberi ingenij Daudaciam, venerorque axiomata illa, quae ratio ipsa, &longa obseruationum series, tamquam firmas bases rectae ratiocinationis in scholis posuere. Lumine enim naturali patet neminem posse alteri dare, quod ipse aliquo pacto non habet, quae propositio ex ijs sanè est, quae sua vi stantes nec probationis adminiculo innixae, sed solum pronunciatae quadam naturae conuenientia rapiunt mentis assensionem, &quam intus gerunt veritatem, palam ore ipso praeseferunt. Quando igitur ab huiusmodi notionibus experientia aliqua, seu inopina difficultas diuellere quodammodo humanam mentem conatur, nullo quidem pacto recedere fas est, à recta veritatis via, sed rationes inuestigare, quarum ope veluti face scopulos euitemus. Hanc planè philosophandi semitam Aristoteles legit, qui primas, ac summe rudes quasdam plebeculae cogitationes &persuasiones reueritus est, tanquam bases, quibus Philosophiae suae machina prorsus incumberet. Philosophiae optime ratus id esse munus, vt ex arte Hominibus explicet, &quasi in bono lumine collocet, (vt ad„ uertit Cardinalis Pallauicinus) quae per suboscuram Lib 2. de pono c. 4 &obuolutam quandam Naturae informationem nemo "non praenoscebat, vtque quasi scholiastem &subdo„ centem agat eius doctrinae, ac praelectionis, quam vni„ cuique Hominum Natura dictauit. Cum ergo Natura nos doceat à Re minus nobili communicari non posse praedicatum magis nobile quod ipsa non habet, atque etiam multa Sensitiua nasci ab Insensitiuis videamus, sicuti ab Inanimatis Animata. Philosophi partes sunt rationes veras indigitare, cur haec possint accidere, ne Platonis instar eum teneat in philosophando morem, vt auidius inuolet in admiranda nescio quae, ac proinde à communi mortalium existimatione plurimum dissita.