Latin
PISCIVM SQVAMMAE
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 99-2
Unproofread scanNot analysed yet
PISCIVM SQVAMMAE. X cute Animalium in aqua degentium particulas varias desumpsi, quas Squammas dicunt Latini, &in omnibus, licet minutissimis praeclarum Naturae opus tecognoui. Praetereo mirabilem earum ordinem, qua Piscium cutis tessellato quasi opere decoratur, &vnicam oculis spectandam propono, fateorque in illa me nunquam potuisse particulas, quibus componitur perfecte delinease. Tanta enim est earum exilitas &prodigiosa structula, vt Naturae pennicillis non calamo Artificis vti sit netesse ad exactam earum imaginem exprimendam. Primo loco sub num. 124. sit Squamma piscis Lupi italice Spigola, in qua primum aduerto punctum A. quod voco centrum squammae, quod punctum fere in omnibus squammis inuenitur. Clipeorum enim instar fere omnes lliquantulum protuberant, &vmbonem in tali puncto tuditer exprimunt. Diuiditur deinde in quatuor partes centro facto in A ad BCDE. ex his duae partes appositae BD. CE. componuntur vasis seu neruulis vt plurimum vndatim circa tale centrum ductis, &hinc inde sihiliter expressis; pars vero superior BC. quae tota ab alia squamma contegitur, sicuti &binae supradictae, diuiditur in plures partes à radijs centrum versus directis non autem omnibus ad illud pertingentibus. Spatia inter ladios interiacentia protuberant sulcorum more, &minutissimis strigis transuersim sunt dissecta. In opposita vero parte DE. lamina quasi cristallina simulatur frequentibus spiculis hispida, &tali ordine dispositis, qualis in figura exprimitur. Numerus 125. exponit squammam Pisciculi mihi ignoti, quem inter varios reperi digiti longitudinem habentis. Squamma non erat maior ea, quae sub T.