# Observationes circa viventia x

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, x. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/x
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/x

Cum autem in hoc Libro Priscorum sententiae, praesertim Aristotelis, adhaeserit Auctor circa Testaceorum Generationem, affirmando illa sponte in limo seu in arenoso loco nasci; ansam arripuit nescio quis illum compellandi Epistola Bononiae impressa, qua mendacem esse cum Aristotele asserit; temerariam insuper talem sententiam, & falsitatis ab experieatia damnatam. Epistolae Anonimi calumnias elidendi suas partes esse duxit Auctor, de quo sermo est; quamobrem Epistolam sub nomine Godefridi Fulberti Romae Typis vulgauit, qua nititur ostendere immeritò Aristotelem eiusque Asseclas reprehensos, cum eius sententia, aeque saltem, probabilis semper fuerit, nec Recentiorum contraria ab vllo sit adhuc euidenter probata. Perhumaniter receptum in Accademijs, probatumxij tumque opusculum hoc stimulos addidit Auctori, vt experimenta plurima aggrederetur, è quibus aliquis fulgor efflueret ad Generationem spontaneam distinctius dignoscendam, & deduci probabiliter posset, an summo odio è Rerum Vniuersitate, aeque ac vacuum, illam omnino excluderet Natura. Quamplurimis idcirco desumptis ex Aqua, Floribus, Fructibus, Piscibus, diuersorumque Animalium putrefactis Carnibus, hoc anno 1691. Volumen Romae impressit in quarto Typis Dominici Antonij Herculis, cui Titulus est. De Viuentibus quae in non V iuentibus reperiuntur.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
