Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § I. Apologioe causa aperitur
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Pene a defendendo Dextro manum retraxeram, cum iterum provocor ad praelium, et manus pro eo inserere cogor, non quidem cum aperto inimico; hoc enim minus injucundum foret, sed cum eo cujus amicitiam libentissime amplector. Ego neminem laesi, neminem circumveni: sed dolore cordis intrinsecus tactus, ultra metas solitas pertrahor. Unum est a quo numquam (si Deus dederit) abstrahar, et alterum in quod minime labi cupiam; ea sunt modestia, et contumelia, quod illa ad persuadendum multum conducat, haec vehementer noceat, et animos legentium offendat; quantumvis namque et nos et nostra lacessita videam, numquam adduci potero, ut reddam malum pro malo, et maledictum pro maledicto, utpote humilem religionis statum professus; sed juxta Apostolum (Rom. XII) vincere in bono malum, quantum mihi desuper datum fuerit, procurabo.