# Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.1.1

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § I. Apologioe causa aperitur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.1.1

Pene a defendendo Dextro manum retraxeram, cum iterum provocor ad praelium, et manus pro eo inserere cogor, non quidem cum aperto inimico; hoc enim minus injucundum foret, sed cum eo cujus amicitiam libentissime amplector. Ego neminem laesi, neminem circumveni: sed dolore cordis intrinsecus tactus, ultra metas solitas pertrahor. Unum est a quo numquam (si Deus dederit) abstrahar, et alterum in quod minime labi cupiam; ea sunt modestia, et contumelia, quod illa ad persuadendum multum conducat, haec vehementer noceat, et animos legentium offendat; quantumvis namque et nos et nostra lacessita videam, numquam adduci potero, ut reddam malum pro malo, et maledictum pro maledicto, utpote humilem religionis statum professus; sed juxta Apostolum (Rom. XII) vincere in bono malum, quantum mihi desuper datum fuerit, procurabo.

---

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp584/tmp584/tmp584.tmp584.opp-lat1.xml.
