# Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.1.4

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § I. Apologioe causa aperitur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.1.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.1.4

At quonam pacto in prologo libri Mag. Marquez miratur, quod ab impugnatione R. P. Antonii Daza in quaestione de professione (nescio quam) Augustiniana S. Francisci ad carpendam RR. PP. canonicorum regularium originem deflexerit, si ipse in codem haeret crimine, et a depugnatione eremitarum S. Augustini ad provocandos Cistercienses deflectit? Nam verba ejus eadem fere sunt quibus nos paulo ante usi sumus; nimirum: Proeter quod non satis adhuc intelligo, quid causam ab hoc viro contra venerabilem P. Antonium Dazam super origine et institutione Fratrum Minorum, vel eremitarum in eo libro institutam, origo canonici ordinis, vel causoe illius institutionis, vel etiam in specie adjuvent; ut cum in principio statim sui libri scripserit, illius institutum in eo libro solum esse, suum ordinem ab injuriis eidem ab Antonio Daza illatis vindicare; nihilominus post aciem contra illum constructam, data opera deflectens totum pondus proelii ad ordinem canonicum converterit? etc. Certe in quo alium notat, ipse comprehenditur. Quapropter hoc solummodo fecisse mihi sat erit, si juxta propheticum dictum arguens eum statuam contra faciem suam (Psal. XLIX), monstremque in iis omnibus de quibus alios notat, ipsum patenter delinquere, ut discat non altum sapere, sed timere, ne forte cum aliis praedicaverit, ipse improbus efficiatur. Docendus igitur est minus recte de Chronico Dextri et Maximi sententiam tulisse, et immerito in Cistercienses monachos jacula contorsisse, qui nihil illum laeserant, nec ordinem suum; docendum vero cuperem a doctioribus; sed dum reliqui, quibus hoc opus ex officio incumbit, totius rei certiores fiunt, fieri aliter nequit, quin a me omnium minimo quorumdam admoneatur. Confido autem de bonitate sua, quod cognita veritate ingenue fatebitur me justis de causis, veritatis scilicet, nationis, et religionis zelo commotum, non quidem in ipsum, quem impense revereor et laudo, sed in laesam auctoris et ordinis mei famam, cui scriptis suis calore potius dicendi, quam voluntate detraxit.

---

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp584/tmp584/tmp584.tmp584.opp-lat1.xml.
