# Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.2.1

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § II. Quot et quanta ad retundendam Chronici hujus auctoritatem Pennottus medit…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.2.1

Ut igitur ab ovo (quod dici solet) exordiatur Pennottus, priusquam de rebus in Chronico ipso contentis scrutinium faciat, tria objicit, quae fidem illius non parum enervare judicat; totidem nimirum articulos in quibus Hispani scriptores, cum de eo loquuntur inter se dissident, sive circa conservationem Chronici, sive circa inventionem, sive denique circa codicum variorum discrepantiam. Quod enim ad conservationem spectat, quidam conservatum fuisse negant, sed injuria temporum periisse affirmant, quod Baronius asserit tom. IV Annal. Eccles. sub anno Dom. 392. Alii conservatum contendunt in bibliotheca Fuldensis monasterii, quo cum aliis codicibus, jussu Caroli Magni imp. tempore Sarracenicae cladis ex Hispania deductus fuit, quod ait Euthrandus in epist. ad Regismundum episcopum Iliberritanum. De inventore nonnulli affirmant fuisse praefatum Euthrandum, qui floruit circa an. Dom. 390. Aliis placet fuisse illustriss. Dominum Fr. Augustinum de Jesu archiepiscopum Bracarensem, qui Germaniam peragrans monasteriorum sui ordinis (eremitarum S. Aug. prior generalis tunc erat) visitandorum gratia, in codicem Dextri forte incidit apud Fuldeuses, unde duo exempla extrahi fecit, quorum unum Philippo II regi Catholico dono dedit, altero suis usibus reservato. Ita Joannes Calderon, cui tamen ex diametro se opponit Gaspar Albarez de Losada negans Dominum Augustinum a Jesu Dextrum umquam in Germania reperisse. Alii deinde inventionem tribuunt R. P. Thomae Torralba Occanniensi e soc. Jesu presbytero, quem Fuldae repertum an. Dom. 1594 misit in Hispaniam P. Hieronymo de la Higuera ejusdem soc. Theologo, et de antiquitate Ecclesiastica bene merito: et nihilominus asserunt alii non illud reperisse Fuldae, sed Wormaciae. Denique Gaspar Esculanus auctor est multis abhinc annis exstitisse Dextri Chronicon Toleti in monasterio Sislensi, cui illud dono dederat Dominus Petrus Pecha quondam episcopus Giennensis. Hinc satis detectam Chronici hujus imposturam existimat P. Pennottus; et multo magis ex discrepantia eodicum, qui sub Dextri nomine circumferuntur: in eo enim quo utitur Marquez nonnulla sunt, quae in excuso opera Calderonis deficiunt, praesertim ad an. Dom. 424 et nomen ipsum auctoris varie scribitur; Codex excusus Fl. L. Dextrum, Codex vero quem Marquez sequitur M. L. Dextrum nuncupat. Multi integrum opus esse existimant, Esculanus vero compendium dumtaxat credit, ad idque Pennottus adducitur, quod Chronicon Dextri, teste Hieronymo, fuerit omnimodae Historiae, unde copiosissimum fuisse necessum est, et consequenter multo magis co, quod nunc sub ejus nomine circumfertur, alias minime opus titulo responderet. Fertur etiam Dominum Joannem Perez episcopum Segorbiensem aliud longe a praedictis habuisse Dextri Chronicon, de quo perdoctus P. Murillo in prologo libri fundationis sacri Sacelli dei Pilar, inquit; Non tam abbreviatio, quam corruptio Chronici Dextriani videtur; nam in eo nonnulla veritati, et gravitati historiae inveniuntur contraria, et tanto auctore indigna.

---

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp584/tmp584/tmp584.tmp584.opp-lat1.xml.
