Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § II. Quot et quanta ad retundendam Chronici hujus auctoritatem Pennottus medit…
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.2.11
Unproofread scanNot analysed yet
Ad annum 406, asseritur Leporius episcopus Uticensis in Baetica a Pelagianismo ad Ecclesiae gremium reductus ab Augustino magistro suo: Quod proeterquam quod est manifestum mendacium in historia, Leporius enim iste fuit episcopus Uticensis in Africa, non in Boetica; est etiam intolerabilis injuria D. Augustino et illius familioe irrogata, ex qua per Dei gratiam neque hoeresiarchoe, neque hoeretici, saltem illo vivente, prodierunt: qualis hic Leporius exstitit.