Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § II. Quot et quanta ad retundendam Chronici hujus auctoritatem Pennottus medit…
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed, quod omnium caput est (ait ille) si quaeras, quodnam ex dictis exemplaribus illud sit, cui ut legitimo fidem adhibeamus? Fr. Didacus Murillus abbreviationem prae manibus Chronici hujus habebat in multis ab eo, quod Caesaraugustae excusum est, et a vero distantem, unde a Joanne Calderon, qui illud excudere curavit in prologo ad lectorem exploditur. Sed et ipse nihilominus codex ab eo excusus depravatissimus omnium esse convincitur: multa enim oscitantia impressus fuit, ut legenti patebit. Nec desunt, qui dicant Chronicon M. Maximi depravatum nuper fuisse a Centuriatoribus Magdeburgensibus.