Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § II. Quot et quanta ad retundendam Chronici hujus auctoritatem Pennottus medit…
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.2.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeris quae? Breviter sua dicta perstringam. In epistola quae praemittitur dedicationis ad D. Hieronymum, tria difficilia sunt: 1° quod asserat Dexter produxisse Chronicon ad annum Christi 430, cum tamen ante 40 annos de eo Hieronymus meminerit in lib. de Script. Eccl. quem anno Christi 390 elaboratum ex fine illius manifestum est, et probat Baron, in Annal. Eccles. 2° Quod dicat opus suum ad manus Hieronymi ut pote jam defuncti pervenire nequivisse; quis autem credat ab anno Domini 390 quo, teste Hieronymo, liber scriptus erat, usque ad 426 quo, vel ipso Dextro concedente, Hieronymus in humanis esse desiit 36 annorum intercapedine, opus sibi a potentissimo viro dicatum, numquam accepisse? 3°quod in eadem epistola fateatur auctor illius, cum illud opus Orosio nuncupavit, viguisse annum Christi 430 et in fine suae historiae Dexter scribit, quando illam absolvit floruisse annum 440.