# Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.2.6

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § II. Quot et quanta ad retundendam Chronici hujus auctoritatem Pennottus medit…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.2.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.2.6

Insuper sub anno Domini 37, dicit Jacobum Zebedaei auctorem epistolae canonicae fuisse, quod falsum ab omnibus putatur; et contra traditionem Ecclesiae Romanae, quae in festo S. Jacobi Minoris ipsam legi jubet. Ibidem pro 12 tribubus, quae erant in dispersione, quibus Jacobus epistolam dirigit, vult intelligendos esse Judaeos tunc in Hispaniis commorantes; quod commentum (ait ille) ad illos solos restrictum, est aperte contra sacram Scripturam IV lib. Regum. Hoc quam parum mature dictum sit, inferius videbis: interim, lector, patienter sustine notas quibus vir religiosus nos inurit. Contra traditionem, inquit, Ecclesioe, et aparte contra sacram Scripturam. Tolerabiliores essent si essent solae, sed jam alias notas infidelitatis subjungit. Etenim contra historiam Evangelicam Joan. II, sub eodem anno asseritur, Judaeos qui erant Hierosolymis, litteris datis, consensum Judaeorum Hispanorum super Christi morte quaesivisse; nam post resurrectionem Lazari et coactionem concilii quo Christi perditio decreta est, non amplius consensum aliorum exquisierunt; sed mandatum ad illum capiendum dederunt, ut verba illa monstrant: Dederunt autem pontifices et Pharisoei mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. Et oppositum vanissimum vocat commentum.

---

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp584/tmp584/tmp584.tmp584.opp-lat1.xml.
