# Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.3.2.1-20

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, 5.3.2.1 to 5.3.2.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.3.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/flavius-lucius-dexter/apologeticus-contra-recentes-impugnatorem/5.3.2.1

Prius tamen quam ad singulos nobis objectos nodos solvendos descendamus, una communi decisione cunctorum Pennotto satisfacere placet, ipsum nimirum in eadem nobiscum salebra haerere, omnibusque argumentorum, quae in nos contorsit capitibus, opus suum irretiri; quod cum ab ipsis liberum ejus industria viderimus, facilius nobis objecta ad ejus exemplum diluemus. Atque hoc est quod in superioribus (§ I, n. 4) promisimus, eum statuere contra faciem suam, ut dum se eisdem teneri vinculis conspexerit, a nobis insectandis desistat. Igitur (ut compendio dicamus) quinque capita ad quae universa objecta reducere possumus sunt, 1° titulus operis, et auctoris intentum; 2° contradictiones sententiarum et inconsequentiae, quae vel oscitantium, vel diversitatem auctorum arguunt; 3° assertiones rerum incredibilium; 4° voces novae, priscis auctorum temporibus inusitatae; 5° falsitates manifestae docto auctore indignae. His omnibus auctoritatem horum Chronicorum enervare R. Pater contendit, etenim titulo Omnimodoe historioe non correspondere videntur, cum de paucis mentionem faciant; et in numeris ac sententiis passim inconsequentiis, falsitatibus, rebusque incredibilibus scatent, et multoties novis vocibus ordinis eremitarum S. Augustini, ordinis S. Benedicti, et similibus utuntur. Sed vero totidem in suum; opus jacula contorquere quemlibet posse cur ipse non videt? Opus siquidem imprimis titulo non respondet. Nonne titulus operi praefixus est, Generalis totius sacri ordinis clericorum canonicorum historia tripartita? Crederem ex tituli lectione non solum in opere agi de canonicis regularibus, sed etiam de saecularibus, tam enim hi, quam ilii clerici canonici sunt, alteramque ex triplici historiae partitione, ut minimum ad illos spectare: nihil tamen de illis in toto opere reperitur: quare non temere quis judicabit, hoc quod prae manibus est, non esse integrum Pennotti opus, sed deperisse bonam ejus partem. Nam si animus non erat de canonicis saecularibus quidquam scribere, mutari titulus debebat, ut diceret: Canonicorum regularium historia tripartita, pro, Clericorum canonicorum, qui saeculares quoque complectitur.

---

Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp584/tmp584/tmp584.tmp584.opp-lat1.xml.
